

Esdrae Liber Primus*
Caput 7: Versus 16
Et omne argentum.De hac pecunia fideles in Ecclesia sua bona opera clarere cupiunt: ut per hoc patrem cum sanctis habeant: et alii ipsorum exemplis proficiant. Nam quasi de argento et auro nostro sacrificia, libamina, et hostiae ad offerendum Domino comparantur: cum visa operum nostrorum claritate proximi convertuntur ad officium pietatis: quo et ipsi bene vivendo Domino consecrantur; sunt autem quaedam sanctorum clarissimae virtutes: quae non omnibus in exempla operis possunt ostendi: sed tantum ad glorificandam Dei gratiam recitari, ut est illud quod Daniel et Jeremias pueri prophetaverunt: quod Joannes nondum natus: quod Cornelius cum domo sua nondum baptizatus Spiritum sanctum accepit, et innumera miracula instar argenti in domo Domini. Nec tantum ex hoc argento vel auro oblationes quae super altare ponuntur, emi possunt, quia talia cum audimus, mirari quidem velut divina debemus: sed quasi possibilia imitari non valemus.